- CACABUS
- I.CACABUSaquae ferventis iudicium, vide supra ubi de Aqua Fervente.II.CACABUSinter vasa coquinaria, quae primum ex argento habuisse Heliogabalum, memorat Ael. Lamprid. c. 19. nempe de illo privato adhuc loquitur. Alias, sicut lectos plane argenteos atque aureos apud Veteres Graecos Latinosque, etiam in Pandectis, reperimus, ita et mensas iam olim Romani argenteas habuêre, teste Pliniô l. 33. c. 11. qui et vasa coquinaria iam inde a Calpo Oratore fieri ex argento coepisse, ibidem observat: Cacabi autem inter ista. Ulpianus l. 19. §. 12. ff. de auro, argento, mundo etc. legat. tractans de legato argento escario: Si cacabos, inquit, argenteos habebat vel miliarium argenteum, vel sartaginem, vel aliud vas ad coquendum, dubitari poterit, an escario contineatur, et haec magis cocinatorii instrumenti sunt. Sed et Pistorum vas erat: unde panes cacabacei dicti, qui saporem malum ex aqua in cacabo calefacta retinerent. Vide Zenonem Veronensem Serm. VI. ad Neophytos post Baptism. laudatum Causaubono ap Lamprid. loc. cit. Synthesis cacaborum, occurrit apud Papinium Statium l. 4. Sylv. 9. cui titulus Risus Saturnalitius: ubi dona ab amicis sibi invicem eô tempore missitar: solita recensens, ait inter alia, v. 44. 45.Aut unam dare synthesin (quid horres)Alborum calicum atque caccaborum.Est autem Synthesis, plurium rerum in unum agmen conlatio. Unde sensus, Quid metuis mihi mittere albos calices et cacabos, in unum fascem constipatos? Vide quae notârunt ad hunc locum, Iacobus Cuiacius Observationum l. 26. c. 29. Hadr. Turnebus Adversar. l. 23. c. 19. Dionys. Gothofredus ad Pandectas p. 1025. et 1136. Casp. Barthius Animadversionum ad Statium, l. 1. p. 421. ut et infra, in voce Synthesis. Nec omittendum, quod in cacabis quoque cineres mortuorum olim condi consuevisse, monet Salmas. ad Solin. p. 1204. Hinc Cacabaceus panis, Vide infra Panis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.